- REPOTIA
- REPOTIAconvivium dicebatur, quod postridie nuptiarum maritus exhibebat amicis, Festo, l. 16. et ex eo Paulo. tum enim instaurabatur ac redintegrabatur potatio. Tres enim legitimi dies Nuptiarum apud Veteres erant, quorum primus dicebatur Graecis Προαύλια, Latine Desponsalia, quod in eo desponderetur virgo; aliter Ἀπαύλια, Latine Decubatio, in quo fiebant nuptiae; tertius Ε᾿παύλια, seu Repotia, quô sponsi affines convivium instaurabant in eius aedibus, namque nuptiae fiebant in Soceri domo. Repotiorum vero die, e Patris aedibus Sponsa deducebatur in Sponsi aedes. Indigitat id Appuleius, verbis Apolog. l. 2. ad nuptiales sportulas convolarent. Nam honestioribus cena cum debatur, vilioribus sportula. Q. Symmachus, l. 4. Ep. 4. et l. 9. Ep. 96. Non eâdem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri Minervii nuptias aliorum potius relatu, quam literis tuis, comperi. An veritus es, ne a te numisama cusum desiderarem. Potui iacturam sportulae facere. Locus elegantissimus, quô docemur, non convivium modo exhibitum, sed et poecuniam vultibus mariti aut uxori, aut utriusque signatam, dari iis consuevisse, qui ad has epulas condixissent. Videndi quoque Acron et Porphyrion, ad Horat. l. 2. Sat. 2. v. 60.Ille Repotia, natales aliosque dierumFestos albatus celebret.Ubi Porphyrio diem intelligit, qui nuptias sequebatur, Acro diem septimum, quô nova Nupta ad Parentes suos redire solebat.Excipiebantur hôc Epulô utriusque Neogami Amici, ut dictum, et familiares; sed et Principes interdum eidem adhibiti, ut Augusti et Caligulae exemplô patet: de quorum posteriore Sueton. c. 25. inquit, Alii tradunt adhibitum cenae nuptiali, mandâsse ad Pisonem contra accumbentem, noli premere uxorem meam. Ut autem luxurei obviam iretur, Iulia Lex, Nuptiis et Repotiis HS. mille indulsit, ut legere est apud A. Gellium, l. 2. c. 24. cum in antiquis editionibus et H. Stephani HS. millies sit, quae stupendae luxuriae summa esset, non parsimoniae, quam Leges sumptuariae praescribunt. Proin scribi vult Thysius, Sestertii mille, qui quinquaginta Caroleis aestimantur, Notis ad loc. Sed legem hanc sperni statim consuevisse, legas conquerentem, apud Tacitum, Annal. l. 3. c. 52. Bibulum et Aediles, quorum querelas neglexit Tiberius, cum videret tot a Maioribus leges, etiam illas quas D. Augustus tulerat, vel oblivione vel contemptu abolitas, securiorem luxum fecisse. Meminit Repotiorum Ausonius quoque, Ep. 9. v. 47.Sed, festas quia saepe dies partim ipse mearumExcolui, inque vicem conviva vocatus adivi,Natalis si forte fuit sollennis amicoConiugioque dapes et festa Repotia PatrumAudivi, meminique bonos laudare frequenter.Coeterum is dies novae nuptae initium erat iuris, quod in familiam esset habitura, quam ob causam clavis dabatur illi, dominii symbolum. Prius autem cum donis quae marito ferret, Graecis φέρνη dictis, e Patris aedibus procedebat, eôdem die ad Sponsi domum: Cum quibus vas quoque (cui Camillo nomen) a Socero, opertum illud atque oppletum minutâ suppellectili, in quo etiam Virginis essent crepundia. Postquam vero in mariti iam esset, ecce a patre dona iterum quae Ἐπαύλια δῶρα nominârunt. Tum claves dabantur, instaurabantur epulae, ut dictum etc. Vide Iul. Caes. Scaligerum, Poetices l. 3. c. 101.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.